Trāduxit Augusto Haury (Hartcourt Brace & Company. Annō 2001)
Ac rosās vehementer pudēbat. Ille rursus:
RĒG. Formōsae quidem estis, at inānēs estis. Nihil est cūr quisquam prō vōbis moriātur. Mea quidem ipsīus rosa praetereuntī cuīvīs ūnī vōbis similis esse vidērētur. Ūnam autem eam plūris quam vōs omnēs faciō, quoniam meam aquam sparsī; quoniam in eam tegumentum vitreum imposuī; quoniam eam contrā vim ventī mūnīmentō illō dēfendī; quoniam ējus ērūcās—praeter duās trēsve pāpiliōnum causā—interfēcī; quoniam eam querentem vel glōriāntem vel etiam conticescentem audīvī; quoniam mea rosa est.
Comentarios
Publicar un comentario