Fuenteovejuna: cum illis una


Tū autem, omnium stultissime, nōn intellegis, sī, id quod mē arguis, voluisse interficī Caesarem crīmen sit, etiam laetātum esse morte Caesaris crīmen esse? Quid enim interest inter suāsōrem factī et probātōrem? aut quid refert, utrum voluerim fierī an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptīs iīs, quī illum regnāre gaudēbant, quī illud aut fierī nōluerit aut factum improbārit? Omnēs ergō in culpā. Etenim omnēs bonī, quantum in ipsīs fuit, Caesarem occīdērunt; aliīs consilium, aliīs animus, aliīs occāsio dēfuit, voluntās nēminī.

Illud egomet vehementer admīror: acūtissimam ergā Antōnium contemptiōnem Cicerōnis ac despicientiam ācerrimam.

Comentarios