Quia absurdum

1.4.4
Quid es ergō, Deus meus? quid, rogō, nisi dominus Deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, sēcrētissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stābilis et incomprehensibilis, immūtābilis mūtāns omnia, numquam novus numquam vetus, innovāns omnia et in vetustātem perdūcens superbōs et nesciunt. semper agens semper quiētus, conligens et nōn egēns, portāns et implēns et prōtegens, creāns et nūtriens et perficiens, quaerens cum nihil dēsit tibi. amās nec aestuās, zēlās et sēcūrus es, paenitet tē et nōn dolēs, irasceris et tranquillus es, opera mūtās nēc mūtās consilium, recipis quod invenīs et numquam āmīsistī. numquam inops et gaudēs lucrīs, numquam avārus et ūsūrās exigis, superērogātur tibi ut dēbeās: et quis habet quicquam nōn tuum? reddis dēbita nullī dēbēns, dōnās dēbita nihil perdens. et quid diximus, Deus meus, vīta mea, dulcēdo mea sancta, aut quid dīcit aliquis cum dē tē dīcit? et vae tacentibus dē tē, quoniam loquācēs mūtī sunt.


ImāgoAgnus Deī. Francisco de Zurbarán (1635-1640). Mūsēum Pratense. Matrītī.

Comentarios