Pompeiani belli Cicero sibi finem facit

Scr. Rōmae mense Quinctīlī a.u.c. 708. M. CICERO S. D. M. MARIŌ

Persaepe mihi cōgitantī dē commūnibus miseriīs, in quibus tot annōs versāmur et, ut videō, versābimur, solet in mentem venīre illīus temporis, quō proximē fuimus ūnā; quīn etiam ipsum diem memoriā teneo: nam a. d. IIII. Īdūs Māiās Lentulō et Marcellō consulibus, cum in Pompēiānum vesperī vēnissem, tū mihi sollicitō animō praestō fuistī; sollicitum autem tē habēbat cōgitātio cum officiī, tum etiam periculī meī: sī manērem in Italiā, verebāre, nē officiō dēessem; sī proficiscērer ad bellum, perīculum tē meum commovēbat. Quō tempore vīdistī profectō mē quoque ita conturbātum, ut nōn explicārem, quid esset optimum factū; pudōrī tamen māluī fāmaeque cēdere quam salūtis meae ratiōnem dūcere. Cūius mē meī factī poenituit nōn tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendī, quō vēneram: prīmum neque magnās cōpiās neque bellicōsās; deinde extrā ducem paucōsque praetereā—dē principibus loquōr—reliquōs prīmum in ipsō bellō rapācēs, deinde in ōrātiōne ita crūdēlēs, ut ipsam victōriam horrērem; maximum autem aes aliēnum amplissimōrum virōrum: quid quaeris? nihil bonī praeter causam.

Quae cum vīdissem, despērāns victōriam prīmum coepī suādēre pacem, cūius fueram semper auctor; deinde, cum ab eā sententiā Pompēius valdē abhorrēret, suādēre instituī, ut bellum dūceret: hoc interdum probābat et in eā sententiā vidēbatur fore et fuisset fortasse, nisi quādam ex pugnā coepisset suīs mīlitibus confīdere. Ex eō tempore vir ille summus nullus imperātor fuit: signa tīrōne et collecticiō exercitū cum legiōnibus rōbustissimīs contulit; victus turpissimē āmissīs etiam castrīs sōlus fūgit. Hunc ego mihi bellī fīnem fēcī nec putāvī, cum integrī pārēs nōn fuissēmus, fractōs nōs superiōrēs fore: discessī ab eō bellō, in quō aut in acie cadendum fuit aut in aliquās insidiās incidendum aut dēveniendum in victōris manūs aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsiliō locus aut consciscenda mors voluntāria; certē nihil fuit praetereā, sī tē victōrī nōllēs aut nōn audērēs committere. Ex omnibus autem iīs, quae dixī, incommodīs nihil tolerābilius exsiliō, praesertim innocentī, ubi nulla adiuncta est turpitūdo, addō etiam, cum eā urbe careās, in quā nihil sit, quod vidēre possīs sine dolōre: ego cum meīs, sī quidquam nunc cūiusquam est, etiam in meīs esse māluī.

Quae accidērunt, omnia dixī futūra; vēnī domum, nōn quō optima vīvendī condicio esset, sed tamen, sī esset aliqua fōrma reī pūblicae, tamquam in patriā ut essem, si nulla, tamquam in exsiliō. Mortem mihi cūr consciscerem, causa nōn vīsa est, cūr optārem, multae causae; vetus est enim: ubī nōn sīs, quī fuerīs, nōn esse, cūr velīs vīvere. Sed tamen vacāre culpā magnum est sōlātium, praesertim cum habeam duās rēs, quibus mē sustentem, optimārum artium scientiam et maximārum rērum glōriam, quārum altera mihi vīvō numquam ēripiētur, altera nē mortuō quidem. Haec ad tē scripsī verbōsius et tibi molestus fuī, quod tē cum meī, tum reī pūblicae cognōvī amantissimum. Nōtum tibi omne meum consilium esse voluī, ut prīmum scīrēs me numquam voluisse plūs quemquam posse quam ūniversam rem pūblicam, posteā autem quam alicūius culpā tantum valēret ūnus, ut obsistī nōn posset, mē voluisse pācem; āmissō exercitū et eō duce, in quō spēs fuerat ūnō, mē voluisse etiam reliquīs omnibus, postquam nōn potuerim, mihi ipsī fīnem fēcisse bellī; nunc autem, sī haec cīvitas est, cīvem esse mē, sī nōn, exsulem esse nōn incommodiōre locō, quam sī Rhodum mē aut Mytilēnās contulissem.

Haec tēcum cōram mālueram; sed, quia longius fiēbat, voluī per litterās eadem, ut habērēs, quid dīcerēs, sī quandō in vituperātōrēs meōs incidissēs; sunt enim, quī, cum meus interitus nihil fuerit reī pūblicae prōfutūrus, crīminis locō putent esse, quod vīvam, quibus ego certō sciō nōn vidērī satis multōs perisse: quī, sī mē audissent, quamvīs inīquā pāce, honestē tamen vīverent; armis enim inferiōrēs, nōn causā fuissent. Habēs epistulam verbōsiōrem fortasse, quam vellēs; quod tibi ita vidērī putābō, nisi mihi longiōrem remiserīs. Ego, sī, quae volō, expedierō, brevī tempore tē, ut spērō, vidēbō.

Imāginēs: Chris Becker 

Comentarios