Foreign Affairs (Francisci Baconis "Nova Atlantis")


Liber Nova Atlantis Franciscī Bacōnis ēditus est Anglicē annō 1627 in annō post mortem auctōris. Latīnē ēditus est annō 1643.

"Regnāvit in hāc insulā ante annōs mille nongentōs rex, cūius memōriam suprā aliōs omnēs maximē colimus et venerāmus. [...] Itaque cum sēcum reputaret quam sufficiens et, ut dīcam, substantiva terra haec ex sēse fuerit ad seipsam sustentandam absque opibus aut cōpiīs exterōrum [...] Quōcircā inter lēgēs aliās suās fundāmentālēs lēgēs plūrimīs sanxit dē introitū exterōrum interdīcendō. [...] Isthōc institūtō quia ā novitātibus et mixtūrīs mōrum metuēbat. [...] Nāvigātiōnēs autem nostrās ad partēs exterās vīsum est lēgislātōrī nostrō penitus coercēre. [...] Interdictio autem haec nostra ūnam tantum recipit restrictiōnem, eamque certē admīrābilem: Bonum enim quod ā commūnicātiōne cum exterīs trahī possit conservat, malum autem ēvītat. [...]

Postquam rex omnem subditīs nāvigātiōnem interdixisset, praeterquam in partēs huic imperiō subditās, hanc nihilōminus ordinātiōnem sancīvit. Nīmīrum singulīs duodēnīs annīs mittendās ex hōc regnō nāvēs bīnās in partēs orbis dīversās. In utrāque nāvium hārum trēs ex frāternitāte Domus Salomōnis seorsim vehendōs. Hīs in mandātīs dandum ut nōs dē rēbus et stātū locōrum illōrum ad quōs appellerent certiōrēs facerent, praecipuē autem dē scientiīs, artibus, manūfactūrīs et inventiōnibus mundī ūniversī, utque in reditū librōs, instrūmenta, exemplāria in ūnōquōque genera ad nōs perferrent. Nāvibus, postquam in terram frātrēs exposuissent, redeundum, frātribus autem usque ad novam missiōnem peregre manendum. Nāvēs hāsce nōn aliīs mercibus instruendās quam commeātus cōpiā bonā, necnōn thesaurī satis largā quantitāte in ūsum frātrum ad rēs eās coemendās et hominēs tālēs remūnerandōs quibus opus esset.

Iam vērō ut vōbis proferam modōs quibus vulgus nautārum coercentur nē in terrīs ad quās appellant dignoscantur: Aut quibus modīs in terram expositī sub nōmine nātiōnum aliārum lateant, aut ad quae loca nāvigātiōnēs nostrae dēsīgnatae sint, aut quae loca novīs rursus missiōnibus praefīgantur atque aliās hūius generis circumstantiās quae ipsam practicam partem spectant mihi prōloquī fās nōn est. Neque multum certē ad quaestiōnem vestram condūcet. Sīc itaque vidētis commercium nōs instituisse, nōn prō aurō, argentō, et gemmīs, nōn prō sēricīs aut arōmātibus, neque prō aliīs quibusvīs rēbus crassīs, sed tantum prō creatūrā deī prīmā lūce scīlicet. Lūce, inquam, in quācunque tandem terrae regiōne prōrumpente et germinante".

New Atlantis: https://gutenberg.org/ebooks/2434
Dē Franciscī Bacōnis vītā: https://plato.stanford.edu/entries/francis-bacon/
Imāgo: http://81.47.175.201/flagship_visions/index.php/utopia/310-new-atlantis-francis-bacon

Comentarios