Duae tunicae et duae cucullae

RĒGULA S.P.N BENEDICTĪ

Caput 33: Sī quid dēbeant monachī proprium habēre

Præcipuē hoc vitium radīcitus amputandum est dē monastēriō nē quis præsūmat aliquid dāre aut accipere sine iussiōne abbātis, neque aliquid habēre proprium, nullam omnīnō rem, neque cōdicem, neque tabulās, neque grafium, sed nihil omnīnō, quippe quibus nec corpora sua nec voluntātēs licet habēre in propriā voluntāte; omnia vērō necessāria ā patre spērāre monastēriī, nec quicquam liceat habēre quod abbās nōn dederit aut permīserit. Omniaque omnibus sint commūnia, ut scriptum est, nē quisquam suum aliquid dīcat vel præsūmat. Quod sī quisquam huīc nēquissimō vitiō dēprehensus fuerit dēlectārī, admoneātur semel et iterum; sī nōn ēmendāverit, correptiōnī subiaceat.

Caput 55: De vestiāriō vel calciāriō fratrum
Vestīmenta fratribus secundum locōrum quālitātem ubi habitant vel ærum temperiem dentur, quia in frīgidīs regiōnibus amplius indigētur, in calidīs vērō minus. Hæc ergō consīderātio penes abbātem est. Nōs tamen mediōcribus locīs sufficere crēdimus monachīs per singulōs cucullam et tunicam - cucullam in hieme vellōsam, in æstate pūram aut vetustam - et scapulāre propter opera, indūmenta pedum pedūlēs et caligās. Dē quārum rērum omnium colōre aut grossitūdine nōn causentur monachī, sed quālēs invenīrī possunt in provinciā quā dēgunt aut quod vīlius conparārī possit. Abbās autem dē mensūrā prōvideat ut nōn sint curta ipsa vestīmenta ūtentibus ea, sed mensūrāta. Accipientēs nova, vetera semper reddant in præsentī repōnenda in vestiāriō propter pauperēs. Sufficit enim monachō duās tunicās et duās cucullās habēre propter noctēs et propter lavāre ipsās rēs; iam quod suprā fuerit superfluum est, amputārī dēbet. Et pedūlēs et quodcumque est vetere reddant, dum accipiunt novum. Femolāria hiī quī in viā dīriguntur dē vestiāriō accipiant, quæ revertentēs lōta ibi restituant. Et cucullæ et tunicæ sint aliquantō ā solitō quās habent modicē meliōrēs; quās exeuntēs in viā accipiant dē vestiariō et revertentes restituant.

Strāmenta autem lectōrum sufficiant matta, sagum et lena et capitāle. Quæ tamen lecta frequenter ab abbāte scrūtinanda sunt propter opus pecūliāre, nē inveniātur. Et sī cuī inventum fuerit quod ab abbāte nōn accēpit, gravissimæ disciplīnæ subiaceat. Et ut hoc vitium pecūliāris radīcitus amputētur, dentur ab abbāte omnia quæ sunt necessāria: id est cuculla, tunica, pedūlēs, caligās, brācīle, cultellum, grafium, acum, mappula, tabulās, ut omnis auferātur necessitātis excūsātio. Ā quō tamen abbāte semper consīderētur illa sententia Actuum Apostolōrum, quia: Dabātur singulīs prout cuīque opus erat. Ita ergō et abbās consīderet infirmitātēs indigentium, nōn malam voluntātem invidentium. In omnibus tamen iūdiciīs Deī retribūtiōnem cōgitet.

Plūra et in variīs linguīs dē Rēgula Sanctī Benedictī hīc inveniēs.

Comentarios