Caelestis deconstructio (sive potius demolitio)

T. LUCRĒTIĪ CĀRĪ DĒ RĒRUM NĀTŪRĀ

Ē librō prīmō versūs 635-644

Quāpropter quī māteriem rērum esse putārunt
ignem atque ex ignī summam consistere sōlō,
magnō opere ā vērā lapsī ratiōne videntur.
Hērāclītus init quōrum dux proelia prīmus,
clārus <ob> obscūram linguam magis inter inānīs
quamde gravīs inter Grāiōs, quī vēra requīrunt;
omnia enim stolidī magis admīrantur amantque,
inversīs quae sub verbīs latitantia cernunt,
vēraque constituunt quae bellē tangere possunt
aurīs et lepidō quae sunt fūcāta sonōre.

Dē radiī ūsū in saeculō praecendentī ad bonam valētūdinem et pulchritūdinem acquīrendam: hīc et etiam hīc.

Comentarios