Nec patre nec filio nec auctoritate orbatus


Cicero. Dē Senectūte

XVII. Nihil igitur adferunt quī in rē gerendā versārī senectūtem negant, similēsque sunt ut sī quī gubernātōrem in nāvigandō nihil agere dīcant, cum aliī mālōs scandant, aliī per forōs cursent, aliī sentīnam exhauriant, ille autem clāvum tenēns quiētus sedeat in puppī, nōn faciat ea quae iuvenēs. At vērō multō maiōra et meliōra facit. Nōn vīribus aut vēlōcitāte aut celeritāte corporum rēs magnae geruntur, sed consiliō, auctōritāte, sententiā; quibus nōn modo nōn orbārī, sed etiam augērī senectus solet.


Imāgo: https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Georges_de_La_Tour_048.jpg

Comentarios