Melibeus sum (Agorastocles Plautinus et Calistus Ferdinandi de Rojas)


"Melibeus sum" suprā in titulō comentāriī hūiusce meī est trāslātio verbōrum Calistī celeberrimōrum in actō prīmō Tragicomēdiae Calistī et Melibeae, annō 1499 prīmum ēditae, auctōris Hispānicī Ferdinandī de Rojas: "Melibeo so e a Melibea adoro e en Melibea creo e a Melibea amo" (Melibeus sum et Melibeam veneror et in Melibeam crēdō et Melibeam amō; hīc ad locum).
Religiōnem suam fidēliter observans factus est Calistus, nōvimus, servus servīs addictus suīs.
T. MACCī PLAUTī POENULUS I, ii (vv. 202-206. 255-278. 289. 447b-448)

MILPHIO SERVUS [...]
sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. 202
haec est prior, quae meum erum dēmentem facit.
sed ēvocābō. Heus, ī forās, Agorastocles,
205
sī vīs vidēre lūdōs iucundissimōs.
AGORASTOCLES ADULESCENS Quid istuc tumultist, Milphio? MIL. Em amōrēs tuōs,
sī vīs spectāre. A
GOR. Ō multa tibi dī dent bona,
quom hoc mī optulistī tam lepidum spectāculum.
[...]
AGOR. Diem pulchrum et celebrem et venustātis plēnum, 255
dignum Venere pol, quoī sunt Aphrodisia hodiē.
MILPHIO SERVUS. Ecquid grātiae, quom hūc foras tē ēvocāvī?
iam num mē decet dōnārī
cadō vīnī veteris? dīc dāre. nīl respondēs?
lingua huīc excidit, ut egō opīnor. 260
quid hīc, malum, astans opstipuistī? AGOR. Sine amem, ne opturbā ac tacē.
MIL. Taceō. AGOR. Sī tacuissēs, iam istuc taceō nōn gnātum foret.
ANTERASTILIS PUELLA. Eāmus, mea soror. ADELPHASIUM PUELLA. Eho amābō, quid illō nunc properās?
[...]
AGOR. Dī immortālēs omnipotentēs, quid est apud vōs pulchrius? 275
quid habētis quī mage immortālēs vōs crēdam esse quam ego siem,
quī haec tanta oculīs bona concipiō? nam Venus nōn est Venus:
hanc equidem Venerem venerābor, mē ut amet posthāc propitia.
[...]
Ita mē dī ament, ut illa mē amet mālim quam dī, Milphio. 289
[...]
... quando Amor iubet 447b
mē oboedientem esse servō līberum. 448

Imāgo: https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Hieronymus_Bosch,_Garden_of_Earthly_Delights_tryptich,_centre_panel_-_detail_9.JPG?uselang=de

Comentarios