Cum res humanae ita sese habeant, vae victoribus!

Dē Sallustiī Bellō Iugurthīnō:

LIII [...] At Rōmānī, quamquam itinere atque opere castrōrum et proeliō fessī lassīque erant, tamen, quod Metellus amplius opīniōne morābātur, instructī intentīque obviam prōcēdunt; nam dolus Numidārum nihil languidī neque remissī patiēbātur. Ac prīmō obscūrā nocte, postquam haud procul inter sē erant, strepitū velut hostēs adventāre, alterī apud alterōs formīdinem simul et tumultum facere; et paene imprūdentiā admissum facinus miserābile, nī utrimque praemissī equitēs rem explōrāvissent. Igitur prō metū repente gaudium mūtātur: mīlitēs alius alium laetī appellant, acta ēdocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. Quippe rēs hūmānae ita sēsē habent: in victōriā vel ignāvīs glōriārī licet, adversae rēs etiam bonōs dētrectant.



Dē imāgine: https://educacion.ufm.edu/wp-content/uploads/2015/09/dix-skat-players-1920.jpg
Dē auctōre imāginis: https://de.wikipedia.org/wiki/Otto_Dix

Comentarios

  1. Gratias tibi multas ago pro Sallustiano loco excerpto eo quem evolvere mihi placuit. Felices dies festos Nativitatis tibi exopto!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario