Gregōriī Magnī XL Homīliārum in Ēvangelia lib. I Homīl. VIII.
(PL LXXVI, MCXIV)
Prius quippe quam Redemptor noster nascerētur per carnem, discordiam cum angelīs habuimus, ā quōrum clāritāte atque munditiā per prīmae culpae meritum, per quotīdiāna dēlicta longē distābāmus. Quia enim peccandō extrāneī erāmus ā Deō, extrāneōs nōs ā suō consortiō dēputābant angelī cīvēs Deī. Sed quia nōs cognōvimus Rēgem nostrum, recognōvērunt nōs angelī cīvēs suōs. Quia enim coelī Rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitātem nostram illa jam angelica celsitūdo nōn despicit. Ad pācem nostram angelī redeunt, intentiōnem priōris discordiae postpōnunt; et quōs prius infirmōs abjectōsque despexerant, jam sociōs venerantur.
Gregōriī Magnī Homīlia VIII habita ad populum in basilicae beatae Mariae Virginis, in diē Nātālis Dominī.
De imāgine: https://angelologia.org/wp-content/uploads/2016/09/Benozzo-Gozzoli-Angels-Worshipping-detail-3-1.jpg
Comentarios
Publicar un comentario