Sapientia est mater et filia

Liber Sapientiae VII, 21b-30
ex Veteris Testāmentī Novā Vulgātā

21(b) omnium enim artifex docuit mē sapientia.
22 Est enim in illā spīritus intellegens, sanctus,
ūnicus, multiplex, subtīlis,
mōbilis, perspicuus, incoinquinātus,
lūcidus, innocens, amans bonum, acūtus,
23 quem nihil vetat, benefaciens, hūmānus, benignus,
stābilis, certus, sēcūrus,
omnem habens virtūtem, omnia prospiciens
et penetrans omnēs spīritūs
intellegibilēs, mundōs, subtīlissimōs.
24 Omnī enim mōtū mōbilior est sapientia;
pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
[...]
27 Et, cum sit ūna, omnia potest;
et in sē permanens, omnia innovat
et per generātiōnēs in animās sanctās sē transferens
amīcōs Deī et prophētās constituit.
28 Nihil enim dīligit Deus,
nisi eum, quī cum sapientiā inhabitat.
29 Est enim haec speciōsior sōle
et super omnem dispositiōnem stellārum;
lūcī comparāta invenītur splendidior:
30 illī enim succēdit nox,
sapientiam autem nōn vincit malitia.

Imāgo est fragmentum tabulae pulcherrimae intitulātae "Madonna del libro" ā Sandro Botticelli pinctae: https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Sandro_Botticelli_065.jpg


Comentarios