Linearis ratio, sanctitatis probatio

Admiratur Cicero eorum tarditatem qui Deum rutundum esse velint, et dicit formam vel cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videri esse formosiorem formā rotundā (De Natura Deorum I, XXIV).
Egomet vero in Te, pulcherrimam Lineam, credo!

"Lūcia dīcitur ā lūce. Lux enim habet pulchritūdinem in aspectiōne, quia, ut dīcit Ambrosius, lūcis nātūra haec est, ut omnis in aspectū ēius grātia sit. Habet etiam diffūsiōnem sine coinquinātiōne, quia per quaecumque immunda diffūsa nōn coinquinātur. Rectum incessum sine curvitāte, longissimam līneam pertransit sine mōrōsā dīlātiōne. Per hoc ostenditur, quod beāta virgo Lūcia habuit decorem virginitātis sine aliquā corruptiōne, diffūsiōnem cāritātis sine aliquō immundō amōre, rectum incessum intensiōnis in Deum sine aliquā oblīquitāte, longissimam līneam dīvīnae operātiōnis sine neglegentiae tarditāte. Vel Lūcia dīcitur quasi lūcis via".

Imago: George de la Tour

Comentarios