De pessimis et melioribus sive de hac re publica quam habemus

EXCERPTUM Ē CICERŌNIS ŌRĀTIŌNE SECUNDĀ CONTRĀ CATILĪNAM

[XHunc vērō sī secūtī erunt suī comitēs(1), sī ex urbe exierint desperātōrum hominum flāgitiōsī gregēs, ō nōs beātōs, ō rem publicam fortūnātam, ō praeclāram laudem consulātus meī! Nōn enim iam sunt mediocrēs hominum lubīdinēs, nōn hūmānae ac tolerandae audāciae; nihil cōgitant nisī caedem, nisi incendia, nisi rapīnas. [...] Quodsī in vīnō et āleā cōmissātiōnēs sōlum et scorta quaererent, essent illī quidem despērandī, sed tamen essent ferendī; hoc vērō quis ferre possit, inertēs hominēs fortissimīs virīs insidiārī, stultissimōs prūdentissimīs, ēbriōsōs sōbriīs, dormientīs vigilantibus? quī mihi(2) accubantēs in convīviīs conplexī mulierēs inpudicās vīnō languidī, confertī cibō, sertīs redimitī, unguentīs oblitī, dēbilitātī stuprīs ēructant sermōnibus suīs caedem bonōrum atque urbis incendia.

[XXV] Sed sī omissīs hīs rēbus, quibus nōs suppeditāmur, eget ille(3), senātū, equitibus Rōmānīs, urbe, aerāriō, vectigālibus, cunctā Itāliā, provinciīs omnibus, exterīs nātiōnibus, sī hīs rēbus omissīs causās ipsās, quae inter sē conflīgunt, contendere velīmus, ex eō ipsō, quam valdē illī iaceant(4), intellegere possūmus. Ex hāc enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudīcitia, illinc stuprum; hinc fidēs, illinc fraudātio; hinc pietās, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestās, illinc turpitūdo; hinc continentia, illinc lubīdo; dēnique aequitās, temperantia, fortitūdo, prūdentia, virtūtēs omnēs certant cum īnīquītāte, luxuriā, ignāviā, temeritāte, cum vitiīs omnibus; postrēmō cōpia cum egestāte, bona ratio cum perditā, mens sāna cum āmentiā, bona dēnique spēs cum omnium rērum despērātiōne conflīgit. In eius modī certāmine ac proeliō nonne, sī hominum studia dēficiant, dī ipsī inmortālēs cōgant ab hīs praeclārissimīs virtūtibus tot et tanta vitia superārī?

(1) Id est, Catilīnae comitēs.
(2) Datīvum ēthicum in "mihi" videō.
(3) Sc. Catilīna.
(4) Hīc "iacēre" prō "nōn vigēre" valet.


Comentarios