C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.
1 Incrēdibile est quantō dēsīderiō tuī tenear. In causā amor prīmum, deinde quod nōn consuēvimus abesse. Inde est quod magnam noctium partem in imāgine tuā vigil exigō; inde quod interdiū, quibus hōrīs tē vīsere solēbam, ad diaetam tuam ipsī mē, ut vērissimē dīcitur, pedēs dūcunt; quod dēnique aeger et maestus ac similis exclūsō ā vacuō līmine recēdō. Ūnum tempus hīs tormentīs caret, quō in forō et amīcōrum lītibus conteror. 2 Aestima tū, quae vīta mea sit, cuī requiēs in labōre, in miseriā cūrīsque sōlācium. Valē.
Pliniī Minōris epistula V librī VII.
Imāgo: Piranesi
Imāgo: Piranesi
Comentarios
Publicar un comentario