Ut annare perannareque commode liceat!

Apud antiquōs Rōmānōs ā Martiō, Rōmulī genitōre, annus incipēbat. Īdibus Martiīs Rōmānī Annam Perennam celebrābant multōsque annōs ā deā precābantur.

Sīc Macrobius in Sāturnālia I, XII, VI: 

Hūius (1) etiam prīmā diē ignem novum Vestae āris accendēbant, ut incipiente annō cūra dēnuō servandī novātī ignis inciperet: eōdem quoque ingrediente mense tam in rēgiā cūriīsque atque flāminum domibus laureae veterēs novīs laureīs mutābantur: eōdem quoque mense et pūblicē et prīvātim ad Annam Perennam sacrificātum itur, ut annāre perennāreque commodē liceat.
(1) Martiī mensis.

Itaque Ovidius in Fastīs III:


Īdibus est Annae festum geniāle Perennae
     nōn procul ā rīpīs, advena Thybrī, tuīs.
plebs venit ac viridēs passim disiecta per herbās              
 525
     pōtat, et accumbit cum pare quisque suā.
sub Iove pars dūrat, paucī tentōria pōnunt,
     sunt quibus ē rāmīs frondea facta casa est;
pars, ubi prō rigidīs calamōs statuēre columnīs,
     dēsuper extentās imposuēre togās.               530
sōle tamen vīnōque calent annōsque precantur
     quot sūmant cyathōs, ad numerumque bibunt.
inveniēs illic quī Nestoris ēbibat annōs,
     quae sit per calicēs facta Sibylla suōs.


Imago: https://giphy.com/stickers/arte-marina-noseque-discobolo-XZxwUpQFW5vWNntpuV

Comentarios