Ingenua malignitas


XXV [...] Caesōniam neque faciē insignī neque aetāte integrā matremque iam ex aliō virō trium fīliārum, sed luxuriae ac lasciviae perditae, et ardentius et constantius amāvit(1), ut saepe chlamyde peltāque et galeā ornātam ac iuxtā adequitantem mīlitibus ostenderit, amīcīs vērō etiam nūdam. Uxōriō nōmine [nōn prius] dignātus est quam ēnixam, ūnō atque eōdem diē professus et marītum sē eius et patrem infantis ex eā nātae.

Infantem autem, Iūliam Drūsillam appellātam, per omnium deārum templa circumferens Minervae gremiō imposuit alendamque et instituendam commendāvit. Nec ullō firmiōre indiciō suī sēminis esse crēdēbat quam feritātis, quae illī quoque tanta iam tunc erat, ut infestīs digitīs ōra et oculōs simul lūdentium infantium incesseret.

(1) Scilicet Gaius Caligula.

Comentarios