Somnus rationis non semper monstra parit (Renatus Cartesius)


1. [...] Nihil nisi punctum petēbat Archimēdēs, quod esset firmum & immōbile, ut integram terram locō dīmoveret; magna quoque speranda sunt, sī vel minimum quid invēnerō quod certum sit & inconcussum.

2. Suppōnō igitur omnia quae videō falsa esse; crēdō nihil unquam extitisse eōrum quae mendax memoria repraesentat; nullōs plānē habeō sensūs; corpus, figūra, extensio, mōtus, locusque sunt chimērae. Quid igitur erit vērum? Fortassis hoc ūnum, nihil esse certī.

3. Sed unde sciō nihil esse dīversum ab iīs omnibus quae jam jam recensuī, dē quō nē minima quidem occāsio sit dubitandī? Nunquid est aliquis Deus, vel quōcunque nōmine illum vocem, quī mihi hās ipsās cōgitātiōnēs immittit? Quārē vērō hoc putem, cum forsan ipsemet illārum author esse possim? Nunquid ergō saltem ego aliquid sum? Sed jam negavī mē habēre ullōs sensūs, & ullum corpus. Haereō tamen; nam quid [25] inde? Sumne ita corporī sensibusque alligātus, ut sine illīs esse nōn possim? Sed mihi persuāsī nihil plānē esse in mundō, nullum coelum, nullam terram, nullās mentēs, nulla corpora; nonne igitur etiam mē nōn esse? Īmō certē ego eram, sī quid mihi persuasī. Sed est dēceptor nesciō quis, summē potens, summē callidus, quī dē industriā mē semper fallit. Haud dubiē igitur ego etiam sum, sī mē fallit; & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiū mē aliquid esse cōgitābō. Adeō ut, omnibus satis superque pensitātīs, dēnique statuendum sit hoc pronuntiātum, Ego sum, ego existō, quotiēs ā mē prōfertur, vel mente concipitur, necessāriō esse vērum.
[...]
8. Sed quid igitur sum? Rēs cōgitans. Quid est hoc? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nōlens, imāginans quoque, & sentiens.

9. Nōn pauca sānē haec sunt, sī cuncta ad mē pertineant. Sed quidnī pertinērent? Nonne ego ipse sum quī jam dubitō ferē dē omnibus, quī nonnihil tamen intelligō, quī hoc ūnum vērum esse affirmō, negō caetera, cupiō plūra nosse, nōlō dēcipī, multa vel invītus imāginor, multa etiam tanquam ā sensibus venientia animadvertō? Quid est hōrum, quamvīs semper dor [29] miam, quamvīs etiam is quī mē creāvit, quantum in sē est, mē dēlūdat, quod nōn aequē vērum sit ac mē esse? Quid est quod ā meā cōgitātiōne distinguātur? Quid est quod ā mē ipsō sēparatum dīcī possit? Nam quod ego sim quī dubitem, quī intelligam, quī velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod ēvidentius explicētur. Sed vērō etiam ego īdem sum quī imāginor; nam quamvīs forte, ut supposuī, nulla prorsus rēs imāgināta vēra sit, vīs tamen ipsa imāginandī rēvērā existit, & cōgitātiōnis meae partem facit. Īdem dēnique ego sum quī sentiō, sīve quī rēs corporeās tanquam per sensūs animadvertō: vidēlicet jam lūcem videō, strepitum audiō, calōrem sentiō. Falsa haec sunt, dormiō enim. At certē vidēre videor, audīre, calescere. Hoc falsum esse nōn potest; hoc est propriē quod in mē sentīre appellātur; atque hoc praecīsē sīc sumptum nihil aliud est quam cōgitāre.

Imago: Franciscus Iosephus a Goya et Lucientes

Comentarios