Sursum amor et deorsum (Propertius, II, VIII)

(vv. I-VIII)

Eripitur nobis iam prīdem cāra puella:
et tū mē lacrimās fundere, amīce, vetās?
nullae sunt inimīcitiae nisi amōris acerbae:
ipsum mē iugulā, lēnior hostis erō.
possum ego in alterius positam spectāre lacertō?
nec mea dīcētur, quae modo dicta mea est?
omnia vertuntur: certē vertuntur amōrēs:
vinceris aut vincīs, haec in amōre rota est.


Imāgo: http://www.arquivoltas.com/14-Teruel/031-AlcanizCastillo09.htm

Comentarios