Plura de vario Veneris motu apud Propertium: nunc est videndum, vertendum erat antea!


ō mē fēlīcem! ō nox mihi candida! et ō tū
lectule dēliciīs facte beāte meīs!
quam multa appositā narrāmus verba lucernā,
quantaque sublātō lūmine rixa fuit!
nam modo nūdātīs mēcum est luctāta papillīs,
interdum tunicā duxit operta moram.
illa meōs somnō lapsōs patefēcit ocellōs
ōre suō et dixit 'Sīcine, lente, iacēs?'
quam variō amplexū mūtāmus bracchia! quantum
oscula sunt labrīs nostra morāta tuīs!
nōn iuvat in caecō Venerem corrumpere mōtū:
sī nescīs, oculī sunt in amōre ducēs.
ipse Paris nūdā fertur periisse Lacaenā,
cum Menelāeō surgeret ē thalamō;
nūdus et Endymiōn Phoebī cēpisse sorōrem
dīcitur et nūdae concubuisse deae.
quod sī pertendens animō vestīta cubāris,
scissā veste meās experiēre manūs:
quīn etiam, sī mē ulterius prōvexerit īra,
ostendēs matrī bracchia laesa tuae.
necdum inclīnātae prohibent tē lūdēre mammae:
vīderit haec, sī quam iam peperisse pudet.
dum nōs fāta sinunt, oculōs satiēmus amōre:
nox tibi longa venit, nec reditūra diēs.
atque utinam haerentis sīc nōs vincīre catēnā
vellēs, ut numquam solveret ulla diēs!
exemplō iunctae tibi sint in amōre columbae,
masculus et tōtum fēmina coniugium.
errat, quī fīnem vēsānī quaerit amōris:
vērus amor nullum nōvit habēre modum.
terra prius falsō partū dēlūdet arantīs,
et citius nigrōs Sōl agitābit equōs,
flūminaque ad caput incipient revocāre liquōrēs,
āridus et siccō gurgite piscis erit,
quam possim nostrōs aliō transferre dolōrēs:
hūjus erō vīvus, mortuus hūjus erō.

Comentarios