Sibylla piscem ēst, piscem ēdit Sibylla

[XXIII] Eōdem tempore nonnullī Sibyllam Erythraeam uāticinātam ferunt. Sibyllās autem Varro prōdit plūrēs fuisse, nōn ūnam. Haec sānē Erythraea Sibylla quaedam dē Christō manifesta conscripsit; quod etiam nōs prius in Latīnā linguā uersibus male Latīnīs et nōn stāntibus legimus per nesciō cūius interpretis imperītiam, sīcut post cognōuimus. Nam uir clārissimus Flacciānus, quī etiam prōconsul fuit, homo facillimae fācundiae multaeque doctrīnae, cum dē Christō conloquerēmur, Graecum nōbis cōdicem prōtūlit, carmina esse dīcens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quōdam locō in capitibus uersuum ordinem litterārum ita sē habēntem, ut haec in eō uerba legerentur: Iesous Chreistos Theou vios soter, quod est Latīnē, Iēsūs Christus Deī fīlius saluātor. Hī autem uersūs, quōrum prīmae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sīcut eōs quīdam Latīnīs et stāntibus uersibus est interpretātus, hoc continent:

Iūdiciī signum tellus sūdōre madescet.
Ē caelō rex adueniet per saecla futūrus,
Scīlicet ut carnem praesens, ut iūdicet orbem.
Vnde Deum cernent incrēdulus atque fidēlis
Celsum cum sanctīs aeuī iam terminō in ipsō.
Sīc animae cum carne aderunt, quās iūdicat ipse,
Cum iacet incultus densīs in uēpribus orbis.
Rēicient simulācra uirī, cunctam quoque gāzam,
Exūret terrās ignis pontumque polumque
Inquirens, taetrī portās effringet Auernī.
Sanctōrum sed enim cunctae lux lībera carnī
Tradētur, sontēs aeterna flamma cremābit.
Occultōs actūs retegens tunc quisque loquētur
Secreta, atque Deus reserābit pectora lūcī.
Tunc erit et luctus, strīdēbunt dentibus omnēs.
Ēripitur sōlīs iubar et chorus interit astrīs.
Vōluētur caelum, lūnāris splendor obībit;
Dēiciet collēs, uallēs extollet ab īmō.
Nōn erit in rebus hominum sublīme uel altum.
Iam aequantur campīs montēs et caerula pontī
Omnia cessābunt, tellūs confracta perībit:
Sic pariter fontēs torrentur flūminaque ignī.
Sed tuba tum sonitum tristem dēmittet ab altō
Orbe, gemens facinus miserum uariōsque labōrēs,
Tartareumque chaos monstrābit terra dēhiscens.
Et coram hīc Dominō rēgēs sistentur ad ūnum.

[...] Hōrum autem Graecōrum quinque uerbōrum, quae sunt Iesous Chreistos Theou vios soter, quod est Latīnē Iēsūs Christus Deī fīlius saluātor, sī prīmās litterās iungās, erit ἰχθύς, id est "piscis", in quō nōmine mysticē intellegitur Christus, eō quod in hūius mortālitātis abyssō uelut in aquārum profunditāte uīuus, hoc est sine peccātō, esse potuerit.

NOTĀTE BENE: In titulō quod suprā scripsī vōcālēs longae maximī sunt momentī. Verbum enim prīmum (ēst) idem ac "vescitur" "comedit" significat, dum alterum (ēdit) sīc ut "profert", "expōnit", "in lūcem dat" intellegendum estUtrumcumque Sibylla fēcisset, meam equidem hōc locō nōn interpōnō sententiam.

Comentarios