"Nihilmagisquamismus" et alia


Ad Iohannem de Columna
ordinis predicatorum, non sectas amandas esse sed verum,
et de locis insignibus urbis Rome.


(I) ... non etenim sectas amo, sed verum. Itaque nunc perypateticus, nunc stoicus sum, interdum achademicus; sepe autem nichil horum, quotiens quicquam occurrit apud eos, quod vere ac beatifice fidei adversum suspectumve sit. Ita enim philosophorum sectas amare et approbare permittimur, si a veritate non abhorrent, si nos a nostro principali proposito non avertunt; quod ubi forte tentaverint, seu ille sit Plato seu Aristotiles seu Varro seu Cicero, libera contumacia contemnantur omnes atque calcentur.


Imago: https://www.researchgate.net/figure/Laura-crowns-Petrarch-with-the-laurel-wreath-Florence-15th-C_fig1_311178351

Comentarios