Abaelardus (1079–1142), philosophus ērudītissimus, discipulam suam Heloissam occultē uxōrem duxit. Immānissimā tunc ultiōne Heloissae avinculus Abaelardum ēmasculāre iussit. Inde quī ardentī amōre fructī sunt necnon dulcissimīs corporis cupiditātibus gaudēbant ad monasticam vītam sē convertērunt. Difficillimum hoc fuit Heloissae, cum ipsa Abaelardum vehementer amāret et eius causā iussūque ēgisset, nōn sīc tamen Abaelardō, penitus ā carnālibus affectibus iam sēmōtō. Heloissa abbātissa facta est, Abaelardus ipse et abbās. Quōrum commercium epistolāre mīrum testimōnium est animī utriusque .
Fragmentum ex Epistolā V Petrī Abaelardī ad Heloissam
"Superest tandem ut ad antīquam illam, ut diximus, et assiduam querimōniam tuam veniāmus, quia vidēlicet dē nostrae conversiōnis modō Deum potius accūsāre praesūmis quam glōrificāre, ut iustum est, velīs. Hanc iamdūdum amāritūdinem animī tuī tam manifestō dīvīnae misericordiae consiliō ēvānuisse crēdideram. Quae quantō tibi perīculōsior est, corpus tuum pariter et animam conterens, tantō miserābilior est, et mihi molestum. Quae cum mihi per omnia placēre, sīcut profitēris, studeās, hōc saltem ūnō ut mē nōn cruciēs, īmō ut mihi summopere placeās, hanc dēpōne. Cum quā mihi nōn potes placēre, neque mēcum ad beātitūdinem pervenīre. [...]
Ut tamen et hōc modō huius amāritūdinem dolōris lēniāmus, tam iustē quam ūtiliter id monstrābimus nōbis accidisse, et rectius in coniugātōs quam in fornicantēs ultum Deum fuisse. Nostī post nostrī confoederātiōnem coniugiī, cum Argenteolī cum Sanctimōniālibus in claustrō conversābāris, mē diē quādam prīvātim ad tē vīsitandam vēnisse, et quid ibi tēcum meae libīdinis ēgerit intemperantia in quādam etiam parte ipsīus refectoriī, cum quō aliās dīverterēmus, non habērēmus. Nostī, inquam, id impudentissimē tunc actum esse in tam reverendō locō et summae Virginī consectātō. Quod, et sī tālia cessent flāgitia, multō graviōre dignum sit ultiōne.
Quid pristinās fornicātiōnēs et impudentissimās referem pollūtiōnēs, quae coniugium praecessērunt? Quid summam dēnique prōditiōnem meam, quā dē tē ipsā tuum, cum quō assiduē in eius domō convīvēbam, avunculum tam turpiter sēduxī? Quis mē ab eō iustē prōdī nōn censeat, quem tam impudenter ante ipse prōdideram? Putās ad tantōrum crīminum ultiōnem mōmentāneum illīus plāgae dolōrem sufficere? Īmō tantīs malīs tantum dēbitum esse commodum? Quam plāgam dīvīnae sufficere iustitiae crēdis ad tantam contāminātiōnem, ut diximus, sacerrimī locī suae mātris? Certē nisi vehementer errō, nōn tam illa salūberrima plāga in ultiōnem hōrum conversa est, quam quae quotīdiē indēsinenter substineō.
Quid pristinās fornicātiōnēs et impudentissimās referem pollūtiōnēs, quae coniugium praecessērunt? Quid summam dēnique prōditiōnem meam, quā dē tē ipsā tuum, cum quō assiduē in eius domō convīvēbam, avunculum tam turpiter sēduxī? Quis mē ab eō iustē prōdī nōn censeat, quem tam impudenter ante ipse prōdideram? Putās ad tantōrum crīminum ultiōnem mōmentāneum illīus plāgae dolōrem sufficere? Īmō tantīs malīs tantum dēbitum esse commodum? Quam plāgam dīvīnae sufficere iustitiae crēdis ad tantam contāminātiōnem, ut diximus, sacerrimī locī suae mātris? Certē nisi vehementer errō, nōn tam illa salūberrima plāga in ultiōnem hōrum conversa est, quam quae quotīdiē indēsinenter substineō.
Nostī etiam quandō tē gravidam in meam transmīsī patriam, sacrō tē habitū indūtam Moniālem tē finxisse, et tālī simulātiōne tuae quam nunc habēs, religiōnī inreverenter illūsisse. Unde etiam pensā quam convenienter ad hanc tē religiōnem dīvīna iustitia, īmō grātia traxerit nōlentem, cuī verita nōn es illūdere, volens ut in ipsō luās habitū quod in ipsum dēlīquistī, et simulātiōnis mendāciō ipsa reī vēritās remedium praestet et falsitātem ēmendet.
Attende, itaque, attende, charissima, quibus misericordiae suae rētibus ā profundō huius tam perīculōsī maris nōs Dominus piscāverit, et ā quantā Charibdis vorāgine naufragōs licet invītōs extraxerit [...]. Perpende altissimum in nōbis dīvīnae consilium pietātis, et quem misericorditer iūdicium suum Dominus in correptiōnem verterit, et quam prūdenter malīs quoque ipsīs ūsus sit, et impietātem piē dēposuerit, ut ūnius partis corporis meī iustissima plāga duābus mederētur animābus [...].
Nostī quantīs turpīdinibus immoderāta mea libīdo corpora nostra addixerat, ut nulla honestātis vel Deī reverentia in ipsīs etiam diēbus Dominicae passiōnis, vel quantārumcumque solemnitātum ab huius lutī volūtābrō mē revocāret. Sed et tē nōlentem, et prout poterās reluctantem et dissuādentem, quae nātūrā infirmior erās, saepius minīs ac flagellīs ad consensum trahēbam. Tantō enim tibi concupiscentiae ardōre cōpulātus eram, ut miserās illās obscoenissimās voluptātēs, quās etiam nōmināre confundimur, tam Deō quam mihi ipsī praepōnerem: nec tam aliter consulere posse dīvīna vidērētur clēmentia, nisi hās mihi voluptātēs sine spē ullā omnīnō interdīceret.
Unde iustissimē et clēmentissimē licet cum summā tuī avunculī prōditiōne, ut in multīs crescerem, parte illā corporis sum minūtus, in quā libīdinis regnum erat, et tōta huius concupiscentiae causa consistēbat, ut iustē illud plecterētur membrum, quod in nōbis commīserat tōtum, et expiāret patiendō quod dēlīquerat oblectandō".
Fons: Petri Abaelardi, Filosofi Et Theologi Abbatis Rvyensis, Et Heloisae Conivgis Eivs, Primae Paracletensis Abbatissae, Opera. Anno MDCXVI, pag. LXVIII-LXIX, LXX-LXXI.
O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia,
Quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in omnibus.
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
Vere Ierusalem est illa civitas,
nec desiderio minus est praemium.
quae semper celebrat superna curia,
Quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in omnibus.
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
Vere Ierusalem est illa civitas,
nec desiderio minus est praemium.
ubi non praevenit rem desiderium,
quae pax, quae requies, quod illud gaudium,
Quis rex, quae curia, quale palatium,
huius participes exponant gloriae
Nostrum est interim mentem erigere
si, quantum sentiunt, possint exprimere.
et totis patriam votis appetere,
et ad Ierusalem a Babylonia
et iuges gratias de donis gratiae
post longa regredi tandem exilia.
Illic molestiis finitis omnibus
securi cantica Sion cantabimus,
beata referet plebs tibi, Domine.
quos decantabimus et nos et angeli.
Illic ex sabbato succedet sabbatum,
perpes laetitia sabbatizantium,
nec ineffabiles cessabunt iubili,
Perenni Domini perpes sit gloria,
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus.
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia;
ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius;
MUSICAE FONS: TŪTUBULUS
IMAGINIS FONS: https://kellyaevans.files.wordpress.com/2017/02/woman-offering-heart.png
Este comentario ha sido eliminado por el autor.
ResponderEliminar