Curae pretium non erat (Heraclii De coloribus et artibus Romanorum)


Quod quīdam dēcapitātus fuit jussū Imperātōris, quia modum faciendī vitrum flexibile invēnerat.

Fertur autem sub Tiberiō Cesare quendam artificem excōgitasse vitrī temperāmentum ut flexibile esset et ductile. Quī, dum admissus esset ad Cesarem, porrexit fialam Cesarī, quam ille indignātus in pavimentō projēcit, quae complicāverat sē tanquam vās aēneum. Artifex autem sustulit fialam dē pavīmentō, deinde martulum dē sinū protūlit, et fialam correxit. Hōc factō, Cesar dixit artificī, numquid alius scit hanc condītūram vitrōrum? Postquam ille jūrans negāvit alium hoc scīre, jussit illum Cesar dēcollarī, nē, dum hoc cognitum fieret, aurum et argentum prō lutō habērentur, et omnium metallōrum precia abstraherentur. Et rēvērā quod sī vāsa vitrea nōn frangerentur, meliōra essent quam aurum et argentum.
Heraclius (floruit ca. 950)
Liber III, VI
Imāgo: Francisco de Zurbarán. Natura mortua. ca. MDCL. Museum del Prado, Matriti Hispaniae.

Comentarios