Expiatrices sanguinis effusi: Juditha et Abra

Venī, venī, mē sequere fīda
Abra amāta,
Sponsō orbāta.
Turtur gemō ac spīrō in tē.
Dirae sortis tū socia confīda
Dēbellātā
Sorte ingrātā,
Sociam laetam habēbis mē.


Antōniī Luciī Vivaldī Juditha triumphans dēvictā Holofernis barbariē. Sacrum mīlitāre ōrātōrium Latinē scriptum ā Giacomo Cassetti. Annō MDCCXVI.

Imāgo est pars dēprompta ē tabulā Pūrificātio Virginis sīve Praesentātio in templō a Luis de Morales dēpictā circā annō MDLXII (Museum Prado, Mātritī).

Dē columbā turture feminae "ūnivirae" castitātem atque fīdelitātem etiam post marītī mortem significante: Juan de Dios Hernández Miñano, Emblemas morales de Sebastián de Covarrubias: Iconografía y doctrina de la Contrareforma, Universidad de Murcia 2015.


Mūsica: hīc.

Comentarios