Tristicula prophetis: Ciceronis De divinatione I, XLVI


Atque egō exempla ominum nōta prōferam. L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rēge Perse gereret obtigisset, ut eā ipsā diē domum ad vesperum rediit, fīliōlam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animadvertit tristiculam.

"Quid est," inquit, "mea Tertia? quid tristis es?".

"Mī pater," inquit, "Persa periit."

Tum ille artius puellam complexus:

'Accipiō," inquit, "mea fīlia, ōmen".

Erat autem mortuus catellus eō nōmine.

[...]

Haec posse contemnī vel etiam rīdērī praeclārē intellegō, sed id ipsum est deōs nōn putāre, quae ab iīs significantur contemnere.

Imāgo: Lucas Cranach maior. Principissa Saxoniae (anno MDXVII)

Comentarios