Et vere enarra ubinam erraveris! Christophori Columbi Epistula prima

Homerī Odyssea, Θ, 573/576
                                             
ἀλλ' ἄγε μοι τόδε εἰπὲ καὶ ἀτρεκέως κατάλεξον,  Vērum age mihi hoc dīc, et vērē ēnarrā
ὅππῃ ἀπεπλάγχθης τε καὶ ἅς τινας ἵκεο χώρας     Ubinam errāveris, et ad quāsdam pervēneris regiōnēs
ἀνθρώπων, αὐτούς τε πόλιάς τ' ἐῢ ναιεταούσας,  Hominum; ēnarrā ipsōsque, urbēsque benē habitātās
ἠμὲν ὅσοι χαλεποί τε καὶ ἄγριοι οὐδὲ δίκαιοι,     Et quotquot saevī et agrestēs, neque justī;
οἵ τε φιλόξεινοι καί σφιν νόος ἐστὶ θεουδής.       Quīque hospitālēs, et iīs mens sit deōrum reverens.  

Translātiōnem Latīnam hinc dēprompsī: Homerī Odyssea: Graecē et Latīnē; Clarke, Samuel; Ēditiōnis annō MDCCCX.

Christophorī Colombi Epistula dē insulīs nūper in marī Indicō repertīs. Basiliae MCCCCXCIV


[...] Cūius quidem et omnium aliārum(1), quās ego vīdī et quārum cognitiōnem habeō, incolę utriusque sexūs nūdī semper incēdunt, [f. 32r]quemadmodum ēduntur in lūcem, præter aliquās fęminās, que foliō frondeve aliquā aut bombicinō vēlō pudenda operiunt, quod ipsę sibi ad id negōciī parant. Carent hī omnēs (ut suprā dixī) quōcunque genere ferrī. Carent et armīs, utpote sibi ignōtīs, nec ad ea sunt aptī; nōn propter corporis dēformitātem (cum sint bene formātī), sed quia sunt timidī ac plēnī formīdine.

Gestant tamen prō armīs arundinēs sōle perustās, in quārum rādīcibus hastīle quoddam ligneum siccum et in mucrōnem attenuātum fīgunt; neque hīs audent iūgiter ūtī. Nam sæpe ēvenit, cum mīserim duōs vel trīs hominēs ex meīs ad aliquās villās, ut cum eārum loquerentur incolīs, exiisse agmen glomerātum ex Indīs et, ubi nostrōs appropinquāre vidēbant, fugam celeriter arripuisse desprētīs ā patre līberīs, et ē contrā; et hoc nōn, quod cuīpiam eōrum damnum aliquod vel iniūria illāta fuerit. Immō ad quōscunque appulī et quibuscum verbum facere potuī, quicquid habēbam, sum ēlargītus: pannum aliaque permulta, nulla mihi facta versūra. Sed sunt nātūra pavidī ac timidī. Cēterum ubi sē cernunt tūtōs, omnī metū repulsō sunt admodum simplicēs ac bonę fidei et in omnibus, quæ habent, līberālissimī. Rogantī, quod possidet, inficiātur nēmo. Quīn ipsī nōs ad id poscendum invītant. Maximum ergā omnēs amōrem pre sē ferunt. Dant quęque magna prō parvīs, minimā licet rē, nihilōve contentī.
[...]
Nullam hii nōrunt ydōlatriam. Immō firmissimē crēdunt omnem vim, omnem potentiam, omnia dēnique bona esse in cœlō, mēque inde cum hīs nāvibus et nautīis descendisse: atque hōc animō ubi<que> fuī susceptus, postquam metum repulerant. Nec sunt segnēs aut rudēs, quīn summī ac perspicācis ingeniī et hominēs, quī transfretant mare illud. Nōn sine admirātiōne ūnīuscuiusque reī ratiōnem reddunt, sed nunquam vīdērunt gentēs vestītās neque nāvēs hūiusmodi.

Ego statim atque ad ma[f. 33r]re illud pervēnī, ē prīmā insulā quōsdam Indōs violenter arripuī, quī ēdiscerent ā nōbis: et nōs pariter docērent ea, quōrum ipsī in hisce partibus cognitiōnem habēbant. Et ex vōtō successit. Nam brevī nōs ipsōs et hī nos tum gestū ac signīs, tum verbīs intellexērunt magnōque nōbis fuēre ēmolumentō. Veniunt modo mēcum tamen; quī semper putant mē dēsiluisse ē cœlō, quamvīs diū nōbiscum versātī fuerint hodiēque versentur. Et hī erant prīmī, quī id, quodcunque appellēbāmus, nunciābant, aliī deinceps aliīs ēlāta vōce dīcentēs. «Venīte, venīte et vidēbitis gentēs ēthereās!» Quamobrem tam fēmine quam virī, tam impūberēs quam adultī, tam iuvenēs quam senēs dēpositā formīdine paulō ante conceptā nōs certātim vīsēbant [magnā iter stīpante catervā] aliīs cibum, aliīs pōtum afferentibus maximō cum amōre ac benivolentiā incrēdibilī.

(1) Dē insulā "Hispānā" nuncupātā atque etiam aliīs dē terrīs in novō orbe nūper inventīs loquitur Columbus.


Mūsica: 
PROPIÑAN DE MELYOR  - Cancionero de la Colombina (s. XV)

Comentarios