Anteprolegomena ad Homerum

"Duo nondum aut trēs diēs praeterierant(1), et accēdens ad Homērum poetam cum ambōbus esset ōtium, tum reliqua ex eō quaesīvit, tum unde esset? dīcens, illud maximē apud nōs in hunc diem disputārī. At ille āiēbat, "illōs ignōrāre, cum hī Chium, Smyrnaeum aliī, multī Colophōnium putent: sē vērō dīcēbat, Babylōnium esse, et apud cīvēs nōn Homērum vocārī, sed Tigrānem: deinde cum obses [Homērus] apud Graechōs esset, nōmen mūtasse". Ad haec dē versibus illīus rēiectīs interrogābam, num scriptī ab ipsō essent? Atque ille suōs esse omnēs confirmāvit. Damnābam itaque Zēnodotī et Aristarchī Grammaticōrum frīgidās disputātiōnēs. Ad haec cum satis respondisset, rursus interrogāvit, cūr tandem ab īrā Achilis initium carminis fēcisset? Et ille, "ita sibi temere in mentem vēnisse". Etiam illud scīre volēbam priōremne scripsisset Ulyssseam Iliade, ut multī referunt? Negābat. Caecum enim nōn fuisse, quod ipsum quoque dē illō narrant, statim sciēbam. Ūtēbātur enim oculīs: ut nec interrogātiōne opus esset".

(1) Lūciānus et sociī in Insulā Beatōrum sunt, ubī septem mensēs manēbunt.

Οὔπω δὲ δύο ἢ τρεῖς ἡμέραι διεληλύθεσαν, καὶ προσελθὼν ἐγὼ Ὁμήρωι τῶι ποιητῆι, σχολῆς οὔσης ἀμφοῖν, τά τε ἄλλα ἐπυνθανόμην καὶ ὅθεν εἴη, λέγων τοῦτο μάλιστα παρ᾽ ἡμῖν εἰσέτι νῦν ζητεῖσθαι. ὁ δὲ οὐδ᾽ αὐτὸς μὲν ἀγνοεῖν ἔφασκεν ὡς οἱ μὲν Χῖον, οἱ δὲ Σμυρναῖον, πολλοὶ δὲ Κολοφώνιον αὐτὸν νομίζουσιν· εἶναι μέντοι γε ἔλεγεν Βαβυλώνιος, καὶ παρά γε τοῖς πολίταις οὐχ Ὅμηρος, ἀλλὰ Τιγράνης καλεῖσθαι· ὕστερον δὲ ὁμηρεύσας παρὰ τοῖς Ἕλλησιν ἀλλάξαι τὴν προσηγορίαν. ἔτι δὲ καὶ περὶ τῶν ἀθετουμένων στίχων ἐπηρώτων, εἰ ὑπ᾽ ἐκείνου εἰσὶ γεγραμμένοι. καὶ ὃς ἔφασκε πάντας αὑτοῦ εἶναι. κατεγίνωσκον οὖν τῶν ἀμφὶ τὸν Ζηνόδοτον καὶ Ἀρίσταρχον γραμματικῶν πολλὴν τὴν ψυχρολογίαν. ἐπεὶ δὲ ταῦτα ἱκανῶς ἀπεκέκριτο, πάλιν αὐτὸν ἠρώτων τί δή ποτε ἀπὸ τῆς μήνιδος τὴν ἀρχὴν ἐποιήσατο· καὶ ὃς εἶπεν οὕτως ἐπελθεῖν αὑτῶι μηδὲν ἐπιτηδεύσαντι. καὶ μὴν κἀκεῖνο ἐπεθύμουν εἰδέναι, εἰ προτέραν ἔγραψεν τὴν Ὀδύσσειαν τῆς Ἰλιάδος, ὡς οἱ πολλοί φασιν· ὁ δὲ ἠρνεῖτο. ὅτι μὲν γὰρ οὐδὲ τυφλὸς ἦν, ὁ καὶ αὐτὸ περὶ αὐτοῦ λέγουσιν, αὐτίκα ἠπιστάμην· ἑώρα γάρ, ὥστε οὐδὲ πυνθάνεσθαι ἐδεόμην.



In imāgine: Ālātī Cupidinēs corōnā laureā cingunt artēs līberālēs singulōsque singulārum artium sapientissimōs praeside Astronomiā, ad cūius pedēs astrologum Ptolemeum vidēmus legentem. A dexterā tabulae apparent: Geometria ab Euclīdē secūta; Arithmētica Pythagorām dūcens; et Mūsica cum Tubal-Cain, organī inventōre. Dexterā Astronomiae videntur in ordine: Rhētorica, Cicerōne comitante; iuxtā Dialecticam Aristotelēs; Grammatica dēnique, duōbus puerīs antecēdentibus, trēs librōs in sinistrā manū et flagrum (quod "disciplinas" Hispānicē dīcitur) in dexterā sustinens, quam Donātus sive forsitan Prisciliānus sequitur in extrēmō.

Comentarios