Versipellis erat: E Trimalchionis cena Satiriconi libri Petronii


CAP. LXII: TRIMALCHIONIS CENA 

[LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scrūta scīta expedienda. Nactus ego occāsiōnem persuādeō hospitem nostrum, ut mēcum ad quintum miliārium veniat. Erat autem mīles, fortis tanquam Orcus.

Apoculāmus nōs circā gallicinia; lūna lūcēbat tanquam merīdiē. Venīmus inter monimenta: homō meus coepit ad stēlās facere; sedeō ego cantābundus et stēlās numerō. Deinde ut respexī ad comitem, ille exuit sē et omnia vestīmenta secundum viam posuit. Mihi anima in nasō esse (1); stābam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestīmenta sua, et subitō lupus factus est.

Nōlīte mē iocārī putāre; ut mentiar, nūllīus patrimōnium tantī faciō. Sed, quod coeperam dīcere, postquam lupus factus est, ululāre coepit et in silvās fūgit. Ego prīmitus nesciēbam ubi essem; deinde accessī, ut vestīmenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt.

Quī morī timōre nisi ego? Gladium tamen strīnxī et <in totā viā> umbrās cecīdī, dōnec ad vīllam amīcae meae pervenīrem. In larvam intrāvī, paene animam ēbullīvī (2), sūdor mihi per bifurcum volābat (3), oculī mortuī; vix unquam refectus sum. Melissa mea mīrārī coepit, quod tam sērō ambulārem, et: 'Sī ante, inquit, vēnissēs, saltem nōbīs adiūtāssēs; lupus enim vīllam intrāvit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illīs mīsit. Nec tamen dērīsit, etiamsī fūgit; senius enim noster lanceā collum eius trāiēcit'.

Haec ut audīvī, operīre oculōs amplius nōn potuī, sed lūce clārā Gaī nostrī domum fūgī tanquam cōpō compīlātus; et postquam vēnī in illum locum, in quō lapidea vestīmenta erant facta, nihil invēnī nisī sanguinem. Vt vērō domum vēnī, iacēbat mīles meus in lectō tanquam bovis, et collum illīus medicus cūrābat.


Intellexī illum versipellem esse, nec posteā cum illō panem gustāre potuī, nōn sī mē occīdissēs. Vīderint quid dē hōc aliī exopīnissent; ego sī mentior, geniōs vestrōs īrātōs habeam."


(1) Ad magnum temorem significandum Hispanice dicitur "mihi anima in ore esse" ("estar con el alma en la boca"), non enim "in naso" ("en la nariz") secus atque Latine. Translatio nostra significationem a DRAE relatam convenienter satisfacit: sic ibidem s. v. "alma" legitur "estar con el alma en la boca: "padecer tan gran temor que parece que está en riesgo de morir", id est, magnum timorem pati tamquam si periculum mortis imminere videatur.

(2) "Ebullire animam est mori": sic Forcellinus s.v. Pulchra verum imago, ut opinor, unde intellegere possumus animam dissolvi ad modum bullae, quam fervendo corpus emittere potest, semel quidem et profecto ab ore, ut Hispanice "exhalar el alma", quod in lingua Latina quoque invenimus: "animam exhalare, efflare vel exspirare".

(3) Forcellinus scripsit: "Mihi sudor per bifurcum volabat h. e. femora et crura, quae in homine furcam assimilant, seu potius per inferiorem maxillarum partem usque ad gulam". Ego vero "per bifurcum" idem ac "per iugula" intellegendum esse deputo, h. e. per cavum illud, quod circa gulam supra ossa "claviculas" nuncupata conspicitur. Ut opinor, "bifurcum" et "iugulum" similem sensum reddunt cum munere furcae et iugii congruentem, quod uterque ex iis dicitur, quae inter se iunguntur; revera claviculae in homine furcam optime assimilant.
Verisimilius esse puto sudorem per pectus cadere quam per crura, ut Forcellinus proposuit; qua imago (foedum dictu) urinam metu adiuvante infeliciter pulsam nos quasi admonere posset.
Scilicet sudor abunde per iugula hominis inter claviculas rapidus fluebat atque in thoracem invadebat. Cum vero credendum sit in parte posteriore sudorem eius fluere ex occipitio per tergum usque ad imum dorsi, ubi nates sunt, hic tamen pars hominis anterior verbis "per bifurcum" notata est, non posterior. Ergo non magis licet "per dorsum" hoc loco intellegere quam "per crura".


Imago de wikipedia deprompta: Lucas Cranach Maior. Versipellis. 1512

Comentarios

  1. Macte virtute, amice! Scripsistine commentarios hos omnes, quos tam libenter lego, de sententiis maiorum?

    ResponderEliminar

Publicar un comentario