Porcia Brutum obsecrat: Gulielmi Shaksperii Julius Caesar


Actus II. Scena I

Por.—Mī Brūte, mī conjūx!

Brut.—Portia, quid vīs? quārē ē lectō hāc hōrā? nōn tuæ salūti convenit ut tē vix satis validam mātūtīnīs frīgōribus objiciās.

Por.—Nec magis tuæ. Nōn benignē, nōn amanter, Brūte, ē lectō meō furtim ēvāsistī. Ab hesternā cænā subitō assurgens, meditābundus et suspīrāns, brachiīs involūtīs, perambulābās. Mē, quæ causa esset quærentem, obtūtū sevēriōrī reprimēbās: cum iterum urgērem, ungue frontī impressō, terram pede impatientius percutiēbās. Quum insistēbam, nōn minus tacēbās; gestūque manūs īrātō ut abīrem indicābās; quod facere nōn morāta sum, metuēns nē nimiam intemperiem in pējus irritārem, spērānsque nihil esse nisi, quod cuīvīs aliquandō accidit, ut parum æquō animō essēs. Vērum! hoc, quodcunque est, tē ā cibō, ā colloquiō, ā somnō prohibet; et sī ōris habitus tantum, quantum mentis, immūtārī posset, equidem, Brūte, vix tē agnoscerem. Ō mī conjūx cārissimē, dolōris tuī causam mihī impertiāris precor.

Brut.—Vix satis valeō; nihil magis.

Por.—Brūtus prūdens est, et sī nōn valēret, sē promtē ad remēdia reciperet.

Brut.—Ergō idipsum agō. Ad lectum, Portia mea.

Por.—Num Brūtō ægrotantī convenit sīc discinctō īre, et mātūtīnī frīgōris hūmōrēs imbibere? Num Brūtō ægrotantī ēx tūtō lectō sē furtim subtrahere, ut malum noctis contactum petat, et gelidam noxiamque auram in suum malum invitet? Nōn ita est, mī Brūte; quædam in præcordiīs latet plāga, quæ, per grātiam meritumque conjugiī nostrī, mihī nōn abscondī dēbet. Tē, per fōrmam meam, ōlim tibī commendātissimam, per amōrem tuum in mē totiēs prōmissum; per magnum illud fœdus nuptiāle, quod nōs in ūnum conjunxit, tē, flexīs genibus, obsecrō atque obtestor, ut mihī, quæ pars animæ tuæ, vel potius tūte ipse, sum, fateāris quārē ita tristis sīs; et quī sint hāc nocte tēcum collocūtī: sex enim septemve, quī vel tenebrīs sē confīdere vix ausī sunt, ad tē convēnērunt.



Brut.—Genua nē flectās, dīlectissima Portia mea.

Por.—Neque enimvēro opus esset, modō tibī vēre essem dīlectissima, Brūte. Sed dīc mihī quæ sit pactī conjugālis vīs: quātenus valet: num id exceptum habet, ut sēcrētīs tuīs mihī nōn interesse liceat? ut nōn omnis tua sim, sed sub certō līmite et modō? ut nīmīrum mensæ, torī, colloquiī, aliquandō particeps sim; ut in confīniīs, nōn in penetrālibus, cordis tuī locum habeam. Quod sī nihil ultrā in mē jūris est, Portia Brūtī concubīna, nōn conjūx.



Brut.—Nē ita āiās. Vēra et honestissima mihī conjūx; cāra mihī atque intima, ōh! intima prout sanguis qui in hoc cor mœstissimum refluit.

Por.—Sī sīc, consiliī tuī nōn ignāra essem. Fœminam mē fateor; eam tamen quam Brūtus pernōbilis sponsam dūxit. Fœminam; probātissimam tamen; Catōnis fīliam. Annōn mē tantō patre genitam, tantō virō conjunctam, cæterīs fœminīs fortiōrem putās? Consilia dīcās; nōn sum quæ prōdam. Ecce! femorī meō vulnus ipsīus manū libenter datum, constantiæ pignus. An hoc passa silens, dē marītī consiliīs nōn silēbō?

Brut.—Diī superī! mē tam eximiā uxōre digniōrem faciātis, precor.

Comentarios