Diaboli filius: Caspari Bauhini De Hermaproditorum

Caspari Bauhini Dē hermaphrodītōrum monstrōsōrumque partuum nātūrā ex theologōrum, jūreconsultōrum, medicōrum, philosophōrum et rabbinōrum sententiā.
Librī duo. MDCXIV

An concipiant ex daemone atque prōlēs nascī possit

[pag. CCLXI] Etsī dēmostrātum sit, daemonēs concumbere, plūribusque exemplīs comprobātum, nondum tamen constet an concipiant et prōlēs nascī possit, id nunc inquīrendum. Quemadmodum in praecedentibus, sic etiam in hāc quaestiōne, auctōrēs nōn conveniunt. [pag. CCLXII] Etenim Hierōnymus, Augustīnus, Chrysostomus et Gregorius Nazianzenus contrā Lactantium et Jōsēphum afferunt, ex hāc cōpulātiōne nihil prōcreārī: sī fīat, diabolum in carne, nōn hominem fore.
[…]

Cum quaestio haec cōram Sigismundō Imperātōre augerētur, constitūtum fuit, nōn sōlum cōpulātiōnem istam fīerī posse, sed etiam generātiōnem existere: et Thōmās Aquīnās scrībit, eōs quī ex istō coitū prōcreantur, aliter ā nātūrā compārātōs esse, quam quī nātūrae lēge.

[…]

Sed hoc ōlim Aegyptiī, teste Plūtarchō, affirmārunt et commūniter affirmant Scholasticī, ut Thōmās (e), Scōtus, et aliī (f). Vērum Sprengerus (g) et scrībit Germānōrum hanc opīniōnem esse, [pag. CCLXIII] nonnunquam ex istō coitū nascī līberōs, quōs appellant “Wechselkind” i.e. mūtātōs līberōs, vel “Wechselbalg”: hōs aliīs longē graviōrēs esse, macrōs, et quī nē tribus quidem nūtrīcibus exsuctīs pinguescant. Tālēs censet Delrius, nōn ex Incubīs, sed per fraudem quasi ex Succubīs daemonibus nātōs, vulgō Cambiōnēs vocātōs, quōs ferunt adeō lacte insaturābilēs esse, ut etiam quatuor nūtrīcium rūmīs exhaustīs, macilentī persevērent, ponderōsissimī tamen, et tandem post aliquōs annōs ēvānescere: quōs Italī ā continuō vāgītū Vāgīōnēs appellant.

Tālem arbitrātur Delrī fuisse puerum, quem per Galiciam et Asturiās Hispāniae, ante annōs 29 mendīcus quīdam summā cum dēfatīgātiōne humerīs bājulābat, cum ex nostrīs, inquit, eum quīdam in itinere repertum prope flūmen ut transvāderet, misericordiā mōtus, retrō sē in jūmentum sustulisset, vix valida bestia potuit eum in alteram rīpam expōnere. Paulō post mendīcus comprehensus falsus est eum puerum, nōn puerum, sed diabolum fuisse, quī sibi prōmisisset, omnēs sē ad eleēmosynās ei conferendās pellectūrum, quamdiū sīc circumferētur habitū puerī morbōsī et fasciīs involūtī. 




Imago e Wikipedia deprompta: preme hic

Comentarios